Song: Aeneid Liber XI
Year: 2013
Viewed: 79 - Published at: 7 years ago

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
uota deum primo uictor soluebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuuias, tibi magne tropaeum
bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca uiri, et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis:
'maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto,
quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate, animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris,
impediat segnisue metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
ite,' ait 'egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'
Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
seruabat senior, qui Parrhasio Euandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae.
ut uero Aeneas foribus sese intulit altis
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
ipse caput niuei fultum Pallantis et ora
ut uidit leuique patens in pectore uulnus
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
'tene,' inquit 'miserande puer, cum laeta ueniret,
inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres
nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas?
non haec Euandro de te promissa parenti
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse uiros, cum dura proelia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et uota facit cumulatque altaria donis,
nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem uano maesti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele uidebis!
hi nostri reditus exspectatique triumphi?
haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis
uulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi quantum
praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!'
Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus
imperat, et toto lectos ex agmine mittit
mille uiros qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii cratis et molle feretrum
arbuteis texunt uirgis et uimine querno
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt:
qualem uirgineo demessum pollice florem
seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,
non iam mater alit tellus uirisque ministrat.
tum geminas uestis auroque ostroque rigentis
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreuerat auro.
harum unam iuueni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
addit equos et tela quibus spoliauerat hostem.
uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
ducitur infelix aeuo confectus Acoetes,
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
sternitur et toto proiectus corpore terrae;
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
uictor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis.
postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque uale.' nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.
Iamque oratores aderant ex urbe Latina
uelati ramis oleae ueniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
nullum cum uictis certamen et aethere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque uocatis.
quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit:
'quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
oratis? equidem et uiuis concedere uellem.
nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
uixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset.
nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.'
dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes
conuersique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuueni Turno sic ore uicissim
orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis,
uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
iustitiaene prius mirer belline laborum?
nos uero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, si qua uiam dederit Fortuna, Latino
iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
quin et fatalis murorum attollere moles
saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.'
dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per siluas Teucri mixtique impune Latini
errauere iugis. ferro sonat alta bipenni
fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant uectare gementibus ornos.
Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus,
Euandrum Euandrique domos et moenia replet,
quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more uetusto
funereas rapuere faces; lucet uia longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit
agmina. quae postquam matres succedere tectis
uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
at non Euandrum potis est uis ulla tenere,
sed uenit in medios. feretro Pallante reposto
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,
et uia uix tandem uoci laxata dolore est:
'non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut saeuo uelles te credere Marti.
haud ignarus eram quantum noua gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset.
primitiae iuuenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
uota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!
contra ego uiuendo uici mea fata, superstes
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
debita erat nostrae. quod si immatura manebat
mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit.
quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
tu quoque nunc stares immanis truncus in aruis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?
uadite et haec memores regi mandata referte:
quod uitam moror inuisam Pallante perempto
dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus
fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero,
nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.'
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon
constituere pyras. huc corpora quisque suorum
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustrauere in equis ululatusque ore dedere.
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
it caelo clamorque uirum clangorque tubarum.
hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensisque decoros
frenaque feruentisque rotas; pars munera nota,
ipsorum clipeos et non felicia tela.
multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque seruant
busta, neque auelli possunt, nox umida donec
inuertit caelum stellis ardentibus aptum.
Nec minus et miseri diuersa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa uirum terrae infodiunt, auectaque partim
finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
cetera confusaeque ingentem caedis aceruum
nec numero nec honore cremant; tunc undique uasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram:
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari
testatur, solum posci in certamina Turnum.
multa simul contra uariis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa uirum meritis sustentat fama tropaeis.
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis
quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.
deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit.
olli conuenere fluuntque ad regia plenis
tecta uiis. sedet in mediis et maximus aeuo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
quae referant fari iubet, et responsa reposcit
ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:
'Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra,
atque iter emensi casus superauimus omnis,
contigimusque manum qua concidit Ilia tellus.
ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
uictor Gargani condebat Iapygis agris.
postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
auditis ille haec placido sic reddidit ore:
"o fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros
(mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille uiros) infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
uel Priamo miseranda manus; scit triste Mineruae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.
militia ex illa diuersum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Vlixes.
regna Neoptolemi referam uersosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter.
inuidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem?
nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque uagantur aues (heu, dira meorum
supplicia!) et scopulos lacrimosis uocibus implent.
haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
tempore cum ferro caelestia corpora demens
appetii et Veneris uiolaui uulnere dextram.
ne uero, ne me ad talis impellite pugnas.
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama nec ueterum memini laetorue malorum.
munera quae patriis ad me portatis ab oris
uertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
si duo praeterea talis Idaea tulisset
terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes
Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis.
quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
haesit et in decimum uestigia rettulit annum.
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cauete."
et responsa simul quae sint, rex optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.'
Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
praefatus diuos solio rex infit ab alto:
'Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et uellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
bellum importunum, ciues, cum gente deorum
inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant
proelia nec uicti possunt absistere ferro.
spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta uidetis.
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
ante oculos interque manus sunt omnia uestras.
nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
expediam et paucis (animos adhibete) docebo.
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et uomere duros
exercent collis atque horum asperrima pascunt.
haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna uocemus:
considant, si tantus amor, et moenia condant.
sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro,
bis denas Italo texamus robore nauis;
seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam
materies: ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera, manus, naualia demus.
praeterea, qui dicta ferant et foedera firment
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
consulite in medium et rebus succurrite fessis.'
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
'rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem
consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
det libertatem fandi flatusque remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
castra fugae fidens et caelum territat armis.
unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias, nec te ullius uiolentia uincat
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso:
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
quid miseros totiens in aperta pericula ciuis
proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus.
primus ego, inuisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror), en supplex uenio. miserere tuorum,
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
uidimus ingentis et desolauimus agros.
aut, si fama mouet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem.
scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae uiles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi uis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
qui uocat.'
Talibus exarsit dictis uiolentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces:
'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque uocatis
primus ades. sed non replenda est curia uerbis,
quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis
insignis agros. possit quid uiuida uirtus
experiare licet, nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis; circumstant undique muros.
imus in aduersos—quid cessas? an tibi Mauors
uentosa in lingua pedibusque fugacibus istis
semper erit?
pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die uictor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno
ne cessa turbare metu atque extollere uiris
gentis bis uictae, contra premere arma Latini.
nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
uel cum se pauidum contra mea iurgia fingit,
artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
numquam animam talem dextra hac (absiste moueri)
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor.
si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine uerso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
quamquam o si solitae quicquam uirtutis adesset!
ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale uideret,
procubuit moriens et humum semel ore momordit.
sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus
auxilioque urbes Italae populique supersunt,
sin et Troianis cum multo gloria uenit
sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
tempestas), cur indecores in limine primo
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
multa dies uariique labor mutabilis aeui
rettulit in melius, multos alterna reuisens
lusit et in solido rursus Fortuna locauit.
non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
tot populi misere duces, nec parua sequetur
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
est et Volscorum egregia de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere cateruas.
quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto,
non adeo has exosa manus Victoria fugit
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem
factaque Volcani manibus paria induat arma
ille licet. uobis animam hanc soceroque Latino
Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus,
deuoui. solum Aeneas uocat? et uocet oro;
nec Drances potius, siue est haec ira deorum,
morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.'
Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
certantes: castra Aeneas aciemque mouebat.
nuntius ingenti per regia tecta tumultu
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:
instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
extemplo turbati animi concussaque uulgi
pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.
arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus,
flent maesti mussantque patres. hic undique clamor
dissensu uario magnus se tollit in auras,
haud secus atque alto in luco cum forte cateruae
consedere auium, piscosoue amne Padusae
dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
'immo,' ait 'o ciues,' arrepto tempore Turnus,
'cogite concilium et pacem laudate sedentes;
illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus
corripuit sese et tectis citus extulit altis.
'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
duc' ait 'et Rutulos. equitem Messapus in armis,
et cum fratre Coras latis diffundite campis.
pars aditus urbis firment turrisque capessant;
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
concilium ipse pater et magna incepta Latinus
deserit ac tristi turbatus tempore differt,
multaque se incusat qui non acceperit ultro
Dardanium Aenean generumque asciuerit urbi.
praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
subuectant. bello dat signum rauca cruentum
bucina. tum muros uaria cinxere corona
matronae puerique, uocat labor ultimus omnis.
nec non ad templum summasque ad Palladis arces
subuehitur magna matrum regina caterua
dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo,
causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
succedunt matres et templum ture uaporant
et maestas alto fundunt de limine uoces:
'armipotens, praeses belli, Tritonia uirgo,
frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub altis.'
cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
fulgebatque alta decurrens aureus arce
exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
qualis ubi abruptis fugit praesepia uinclis
tandem liber equus, campoque potitus aperto
aut ille in pastus armentaque tendit equarum
aut adsuetus aquae perfundi flumine noto
emicat, arrectisque fremit ceruicibus alte
luxurians luduntque iubae per colla, per armos.
Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit, quam tota cohors imitata relictis
ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
'Turne, sui merito si qua est fiducia forti,
audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra.
me sine prima manu temptare pericula belli,
tu pedes ad muros subsiste et moenia serua.'
Turnus ad haec oculos horrenda in uirgine fixus:
'o decus Italiae uirgo, quas dicere grates
quasue referre parem? sed nunc, est omnia quando
iste animus supra, mecum partire laborem.
Aeneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum leuia improbus arma
praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
per deserta iugo superans aduentat ad urbem.
furta paro belli conuexo in tramite siluae,
ut biuias armato obsidam milite fauces.
tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'
sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
Est curuo anfractu ualles, accommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
hanc super in speculis summoque in uertice montis
planities ignota iacet tutique receptus,
seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae
siue instare iugis et grandia uoluere saxa.
huc iuuenis nota fertur regione uiarum
arripuitque locum et siluis insedit iniquis.
Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex uirginibus sociis sacraque caterua,
compellabat et has tristis Latonia uoces
ore dabat: 'graditur bellum ad crudele Camilla,
o uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias. neque enim nouus iste Dianae
uenit amor subitaque animum dulcedine mouit.
pulsus ob inuidiam regno uirisque superbas
Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe,
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem, matrisque uocauit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
solorum nemorum: tela undique saeua premebant
et circumfuso uolitabant milite Volsci.
ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis, tantus se nubibus imber
ruperat. ille innare parans infantis amore
tardatur caroque oneri timet. omnia secum
uersanti subito uix haec sententia sedit:
telum immane manu ualida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam libro et siluestri subere clausam
implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
"alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo,
ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris."
dixit, et adducto contortum hastile lacerto
immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
at Metabus magna propius iam urgente caterua
dat sese fluuio, atque hastam cum uirgine uictor
gramineo, donum Triuiae, de caespite uellit.
non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere (neque ipse manus feritate dedisset),
pastorum et solis exegit montibus aeuum.
hic natam in dumis interque horrentia lustra
armentalis equae mammis et lacte ferino
nutribat teneris immulgens ubera labris.
utque pedum primis infans uestigia plantis
institerat, iaculo palmas armauit acuto
spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum.
pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent.
tela manu iam tum tenera puerilia torsit
et fundam tereti circum caput egit habena
Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.
multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
optauere nurum; sola contenta Diana
aeternum telorum et uirginitatis amorem
intemerata colit. uellem haud correpta fuisset
militia tali conata lacessere Teucros:
cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
uerum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
labere, nympha, polo finisque inuise Latinos,
tristis ubi infausto committitur omine pugna.
haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:
hac, quicumque sacrum uiolarit uulnere corpus,
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
post ego nube caua miserandae corpus et arma
inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'
dixit, at illa leuis caeli delapsa per auras
insonuit nigro circumdata turbine corpus.
At manus interea muris Troiana propinquat,
Etruscique duces equitumque exercitus omnis
compositi numero in turmas. fremit aequore toto
insultans sonipes et pressis pugnat habenis
huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis
horret ager campique armis sublimibus ardent.
nec non Messapus contra celeresque Latini
et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae
aduersi campo apparent, hastasque reductis
protendunt longe dextris et spicula uibrant,
aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum.
iamque intra iactum teli progressus uterque
substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
exhortantur equos, fundunt simul undique tela
crebra niuis ritu, caelumque obtexitur umbra.
continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus
conixi incurrunt hastis primique ruinam
dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum
pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus
fulminis in morem aut tormento ponderis acti
praecipitat longe et uitam dispergit in auras.
Extemplo turbatae acies, uersique Latini
reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt;
Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.
iamque propinquabant portis rursusque Latini
clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda
spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens
saxa fugit litusque uado labente relinquit:
bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos,
bis reiecti armis respectant terga tegentes.
tertia sed postquam congressi in proelia totas
implicuere inter se acies legitque uirum uir,
tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto
armaque corporaque et permixti caede uirorum
semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit.
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
uulneris impatiens arrecto pectore crura,
uoluitur ille excussus humi. Catillus Iollan
ingentemque animis, ingentem corpore et armis
deicit Herminium, nudo cui uertice fulua
caesaries nudique umeri nec uulnera terrent;
tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore.
funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
certantes pulchramque petunt per uulnera mortem.
At medias inter caedes exsultat Amazon
unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
et nunc lenta manu spargens hastilia denset,
nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem;
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
spicula conuerso fugientia derigit arcu.
at circum lectae comites, Larinaque uirgo
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
delegit pacisque bonas bellique ministras:
quales Threiciae cum flumina Thermodontis
pulsant et pictis bellantur Amazones armis,
seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
feminea exsultant lunatis agmina peltis.
Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo,
deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?
Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum
aduersi longa transuerberat abiete pectus.
sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam
mandit humum moriensque suo se in uulnere uersat.
tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas
suffuso reuolutus equo dum colligit, alter
dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;
quotque emissa manu contorsit spicula uirgo,
tot Phrygii cecidere uiri. procul Ornytus armis
ignotis et equo uenator Iapyge fertur,
cui pellis latos umeros erepta iuuenco
pugnatori operit, caput ingens oris hiatus
et malae texere lupi cum dentibus albis,
agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis
uertitur in mediis et toto uertice supra est.
hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uerso)
traicit et super haec inimico pectore fatur:
'siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
aduenit qui uestra dies muliebribus armis
uerba redargueret. nomen tamen haud leue patrum
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
corpora, sed Buten auersum cuspide fixit
loricam galeamque inter, qua colla sedentis
lucent et laeuo dependet parma lacerto;
Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
eludit gyro interior sequiturque sequentem;
tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim
altior exsurgens oranti et multa precanti
congeminat; uulnus calido rigat ora cerebro.
incidit huic subitoque aspectu territus haesit
Appenninicolae bellator filius Auni,
haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae
posse neque instantem reginam auertere cernit,
consilio uersare dolos ingressus et astu
incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti
fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:
iam nosces uentosa ferat cui gloria fraudem.'
dixit, at illa furens acrique accensa dolore
tradit equum comiti paribusque resistit in armis
ense pedes nudo puraque interrita parma.
at iuuenis uicisse dolo ratus auolat ipse
(haud mora), conuersisque fugax aufertur habenis
quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
'uane Ligus frustraque animis elate superbis,
nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.'
haec fatur uirgo, et pernicibus ignea plantis
transit equum cursu frenisque aduersa prehensis
congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
consequitur pennis sublimem in nube columbam
comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis;
tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae.
At non haec nullis hominum sator atque deorum
obseruans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua
suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.
ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
fertur equo uariisque instigat uocibus alas
nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos.
'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit?
femina palantis agit atque haec agmina uertit!
quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris?
at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi.
exspectate dapes et plenae pocula mensae
(hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex
nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!'
haec effatus equum in medios moriturus et ipse
concitat, et Venulo aduersum se turbidus infert
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
et gremium ante suum multa ui concitus aufert.
tollitur in caelum clamor cunctique Latini
conuertere oculos. uolat igneus aequore Tarchon
arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
defringit ferrum et partis rimatur apertas,
qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans
sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit.
utque uolans alte raptum cum fulua draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
saucius at serpens sinuosa uolumina uersat
arrectisque horret squamis et sibilat ore
arduus insurgens, illa haud minus urget obunco
luctantem rostro, simul aethera uerberat alis:
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
portat ouans. ducis exemplum euentumque secuti
Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
uelocem iaculo et multa prior arte Camillam
circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.
qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo,
hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat;
qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas.
hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis
in plumam squamis auro conserta tegebat.
ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
aureus ex umeris erat arcus et aurea uati
cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
carbaseos fuluo in nodum collegerat auro
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma
Troia, captiuo siue ut se ferret in auro
uenatrix, unum ex omni certamine pugnae
caeca sequebatur totumque incauta per agmen
femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
telum ex insidiis cum tandem tempore capto
concitat et superos Arruns sic uoce precatur:
'summe deum, sancti custos Soractis Apollo,
quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo
pascitur, et medium freti pietate per ignem
cultores multa premimus uestigia pruna,
da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
omnipotens. non exuuias pulsaeue tropaeum
uirginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
facta ferent; haec dira meo dum uulnere pestis
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.'
Audiit et uoti Phoebus succedere partem
mente dedit, partem uolucris dispersit in auras:
sterneret ut subita turbatam morte Camillam
adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret
non dedit, inque Notos uocem uertere procellae.
ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
conuertere animos acris oculosque tulere
cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae
nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli,
hasta sub exsertam donec perlata papillam
haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem.
concurrunt trepidae comites dominamque ruentem
suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
credere nec telis occurrere uirginis audet.
ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur,
continuo in montis sese auius abdidit altos
occiso pastore lupus magnoue iuuenco,
conscius audacis facti, caudamque remulcens
subiecit pauitantem utero siluasque petiuit:
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat uulnere mucro.
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae
quicum partiri curas, atque haec ita fatur:
'hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
effuge et haec Turno mandata nouissima perfer:
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
iamque uale.' simul his dictis linquebat habenas
ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla
et captum leto posuit caput, arma relinquens,
uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
tum uero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.
At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
utque procul medio iuuenum in clamore furentum
prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
ingemuitque deditque has imo pectore uoces:
'heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti
supplicium Teucros conata lacessere bello!
nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
non tamen indecorem tua te regina reliquit
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultae.
nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus
morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
ut uidit fulgentem armis ac uana tumentem,
'cur' inquit 'diuersus abis? huc derige gressum,
huc periture ueni, capias ut digna Camillae
praemia. tune etiam telis moriere Dianae?'
dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curuata coirent
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam.
extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.
illum exspirantem socii atque extrema gementem
obliti ignoto camporum in puluere linquunt;
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae,
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,
disiectique duces desolatique manipli
tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare ualet telis aut sistere contra,
sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum.
uoluitur ad muros caligine turbidus atra
puluis, et e speculis percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
qui cursu portas primi inrupere patentis,
hos inimica super mixto premit agmine turba,
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi exspirant animas. pars claudere portas,
nec sociis aperire uiam nec moenibus audent
accipere orantis, oriturque miserrima caedes
defendentum armis aditus inque arma ruentum.
exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
pars in praecipitis fossas urgente ruina
uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis
arietat in portas et duros obice postis.
ipsae de muris summo certamine matres
(monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam)
tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in siluis saeuissimus implet
nuntius et iuueni ingentem fert Acca tumultum:
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
ille furens (et saeua Iouis sic numina poscunt)
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
uix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum siluaque euadit opaca.
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantis puluere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina uidit,
et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis
aduentumque pedum flatusque audiuit equorum.
continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tingat equos noctemque die labente reducat.
considunt castris ante urbem et moenia uallant.

( Publius Vergilius Maro )
www.ChordsAZ.com

TAGS :