Song: De Rerum Natura 2
Artist:  Lucretius
Year: 2012
Viewed: 132 - Published at: 4 years ago

TITI LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA LIBER SECVNDVS

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
E terra magnum alterius spectare laborem;
Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas
Sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest
Suave etiam belli certamina magna tueri 6
Per campos instructa tua sine parte pericli; 5
Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere 7
Edita doctrina sapientum templa serena
Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palantis quaerere vitae, 10
Certare ingenio, contendere nobilitate
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis 15
Degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
Nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
Iucundo sensu cura semota metuque?
Ergo corpoream ad naturam pauca videmus 20
Esse opus omnino: quae demant cumque dolorem
Delicias quoque uti multas substernere possint
Gratius inter dum, neque natura ipsa requirit
Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, 25
Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur
Nec domus argento fulget auroque renidet
Nec citharae reboant laqueata aurataque templa
Cum tamen inter se prostrati in gramine molli
Propter aquae rivum sub ramis arboris altae 30
Non magnis opibus iucunde corpora curant
Praesertim cum tempestas adridet et anni
Tempora conspergunt viridantis floribus herbas
Nec calidae citius decedunt corpore febres
Textilibus si in picturis ostroque rubenti 35
Iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est
Quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni
Quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
Si non forte tuas legiones per loca campi 40
Fervere cum videas belli simulacra cientis
Subsidiis magnis et opum vi constabilitas
Ornatas armis statuas pariterque animatas
His tibi tum rebus timefactae religiones
Effugiunt animo pavidae mortisque timores 45
Tum vacuum pectus lincunt curaque solutum
Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus
Re veraque metus hominum curaeque sequaces
Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
Audacterque inter reges rerumque potentis 50
Versantur neque fulgorem reverentur ab auro
Nec clarum vestis splendorem purpureai
Quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas
Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
Nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 55
In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
Inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
Quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
Non radii solis neque lucida tela diei 60
Discutiant, sed naturae species ratioque
Nunc age, quo motu genitalia materiai
Corpora res varias gignant genitasque resolvant
Et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
Reddita mobilitas magnum per inane meandi, 65
Expediam: tu te dictis praebere memento
Nam certe non inter se stipata cohaeret
Materies, quoniam minui rem quamque videmus
Et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
Ex oculisque vetustatem subducere nostris, 70
Cum tamen incolumis videatur summa manere
Propterea quia, quae decedunt corpora cuique
Unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant
Illa senescere, at haec contra florescere cogunt
Nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur 75
Semper, et inter se mortales mutua vivunt
Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur
Inque brevi spatio mutantur saecla animantum
Et quasi cursores vitai lampada tradunt
Si cessare putas rerum primordia posse 80
Cessandoque novos rerum progignere motus
Avius a vera longe ratione vagaris
Nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
Aut gravitate sua ferri primordia rerum
Aut ictu forte alterius. nam cita saepe 85
Obvia conflixere, fit ut diversa repente
Dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
Ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet
Et quo iactari magis omnia materiai
Corpora pervideas, reminiscere totius imum 90
Nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
Consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
Inmensumque patere in cunctas undique partis
Pluribus ostendi et certa ratione probatumst
Quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est 95
Reddita corporibus primis per inane profundum
Sed magis adsiduo varioque exercita motu
Partim intervallis magnis confulta resultant
Pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu
Et quae cumque magis condenso conciliatu 100
Exiguis intervallis convecta resultant
Indupedita suis perplexis ipsa figuris
Haec validas saxi radices et fera ferri
Corpora constituunt et cetera genere horum
Paucula quae porro magnum per inane vagantur, 105
Cetera dissiliunt longe longeque recursant
In magnis intervallis; haec aera rarum
Sufficiunt nobis et splendida lumina solis
Multaque praeterea magnum per inane vagantur
Conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam 110
Consociare etiam motus potuere recepta
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
Ante oculos semper nobis versatur et instat
Contemplator enim, cum solis lumina cumque
Inserti fundunt radii per opaca domorum: 115
Multa minuta modis multis per inane videbis
Corpora misceri radiorum lumine in ipso
Et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
Edere turmatim certantia nec dare pausam
Conciliis et discidiis exercita crebris; 120
Conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
Quale sit in magno iactari semper inani
Dum taxat, rerum magnarum parva potest res
Exemplare dare et vestigia notitiai
Hoc etiam magis haec animum te advertere par est 125
Corpora quae in solis radiis turbare videntur
Quod tales turbae motus quoque materiai
Significant clandestinos caecosque subesse
Multa videbis enim plagis ibi percita caecis
Commutare viam retroque repulsa reverti 130
Nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis
Scilicet hic a principiis est omnibus error
Prima moventur enim per se primordia rerum
Inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
Et quasi proxima sunt ad viris principiorum, 135
Ictibus illorum caecis inpulsa cientur
Ipsaque porro paulo maiora lacessunt
Sic a principiis ascendit motus et exit
Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus 140
Nec quibus id faciant plagis apparet aperte
Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
Corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi
Primum aurora novo cum spargit lumine terras
Et variae volucres nemora avia pervolitantes 145
Aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent
Quam subito soleat sol ortus tempore tali
Convestire sua perfundens omnia luce
Omnibus in promptu manifestumque esse videmus
At vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum 150
Non per inane meat vacuum; quo tardius ire
Cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
Nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
Sed complexa meant inter se conque globata;
Qua propter simul inter se retrahuntur et extra 155
Officiuntur, uti cogantur tardius ire
At quae sunt solida primordia simplicitate
Cum per inane meant vacuum nec res remoratur
Ulla foris atque ipsa suis e partibus unum
Unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, 160
Debent ni mirum praecellere mobilitate
Et multo citius ferri quam lumina solis
Multiplexque loci spatium transcurrere eodem
Tempore quo solis pervolgant fulgura caelum
164ax
Nec persectari primordia singula quaeque
Ut videant qua quicque geratur cum ratione
At quidam contra haec, ignari materiai
Naturam non posse deum sine numine reddunt
Tanto opere humanis rationibus atmoderate
Tempora mutare annorum frugesque creare 170
Et iam cetera, mortalis quae suadet adire
Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
Et res per Veneris blanditur saecla propagent
Ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
Constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus 175
Magno opere a vera lapsi ratione videntur
Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare aliisque ex rebus reddere multis
Nequaquam nobis divinitus esse creatam 180
Naturam mundi: tanta stat praedita culpa
Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
Nunc id quod super est de motibus expediemus
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi 185
Corpoream sursum ferri sursumque meare
Ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
Sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
Et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt
Pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. 190
Nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
Et celeri flamma degustant tigna trabesque
Sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est
Quod genus e nostro com missus corpore sanguis
Emicat exultans alte spargitque cruorem. 195
Nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
Respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
Derecta et magna vi multi pressimus aegre
Tam cupide sursum removet magis atque remittit
Plus ut parte foras emergant exiliantque. 200
Nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor
Quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur
Sic igitur debent flammae quoque posse per auras
Aeris expressae sursum succedere, quamquam
Pondera, quantum in est, deorsum ducere pugnent. 205
Nocturnasque faces caeli sublime volantis
Nonne vides longos flammarum ducere tractus
In quas cumque dedit partis natura meatum?
Non cadere in terras stellas et sidera cernis?
Sol etiam de vertice dissipat omnis 210
Ardorem in partis et lumine conserit arva;
In terras igitur quoque solis vergitur ardor
Transversosque volare per imbris fulmina cernis
Nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
Concursant; cadit in terras vis flammea volgo. 215
Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus
Corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
Ponderibus propriis, incerto tempore ferme
Incertisque locis spatio depellere paulum
Tantum quod momen mutatum dicere possis. 220
Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
Imbris uti guttae caderent per inane profundum
Nec foret offensus natus nec plaga creata
Principiis; ita nihil umquam natura creasset
Quod si forte aliquis credit graviora potesse 225
Corpora, quo citius rectum per inane feruntur
Incidere ex supero levioribus atque ita plagas
Gignere, quae possint genitalis reddere motus
Avius a vera longe ratione recedit
Nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, 230
Haec pro ponderibus casus celerare necessest
Propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
Aeris haud possunt aeque rem quamque morari
Sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
At contra nulli de nulla parte neque ullo 235
Tempore inane potest vacuum subsistere rei
Quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
Omnia qua propter debent per inane quietum
Aeque ponderibus non aequis concita ferri
Haud igitur poterunt levioribus incidere umquam 240
Ex supero graviora neque ictus gignere per se
Qui varient motus, per quos natura gerat res
Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
Corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
Obliquos videamur et id res vera refutet. 245
Namque hoc in promptu manifestumque esse videmus
Pondera, quantum in est, non posse obliqua meare
Ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
Sed nihil omnino regione viai
Declinare quis est qui possit cernere sese? 250
Denique si semper motu conectitur omnis
Et vetere exoritur novus ordine certo
Nec declinando faciunt primordia motus
Principium quoddam, quod fati foedera rumpat
Ex infinito ne causam causa sequatur, 255
Libera per terras unde haec animantibus exstat
Unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas
Per quam progredimur quo ducit quemque voluptas
Declinamus item motus nec tempore certo
Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? 260
Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
Principium dat et hinc motus per membra rigantur
Nonne vides etiam patefactis tempore puncto
Carceribus non posse tamen prorumpere equorum
Vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? 265
Omnis enim totum per corpus materiai
Copia conciri debet, concita per artus
Omnis ut studium mentis conixa sequatur;
Ut videas initum motus a corde creari
Ex animique voluntate id procedere primum, 270
Inde dari porro per totum corpus et artus
Nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
Viribus alterius magnis magnoque coactu;
Nam tum materiem totius corporis omnem
Perspicuumst nobis invitis ire rapique, 275
Donec eam refrenavit per membra voluntas
Iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
Pellat et invitos cogat procedere saepe
Praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
Quiddam quod contra pugnare obstareque possit? 280
Cuius ad arbitrium quoque copia materiai
Cogitur inter dum flecti per membra per artus
Et proiecta refrenatur retroque residit
Quare in seminibus quoque idem fateare necessest
Esse aliam praeter plagas et pondera causam 285
Motibus, unde haec est nobis innata potestas
De nihilo quoniam fieri nihil posse videmus
Pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
Externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
Intestinum habeat cunctis in rebus agendis 290
Et devicta quasi cogatur ferre patique
Id facit exiguum clinamen principiorum
Nec regione loci certa nec tempore certo
Nec stipata magis fuit umquam materiai
Copia nec porro maioribus intervallis; 295
Nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde
Qua propter quo nunc in motu principiorum
Corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
Et post haec semper simili ratione ferentur
Et quae consuerint gigni gignentur eadem 300
Condicione et erunt et crescent vique valebunt
Quantum cuique datum est per foedera naturai
Nec rerum summam commutare ulla potest vis;
Nam neque quo possit genus ullum materiai
Effugere ex omni quicquam est , neque in omne 305
Unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
Naturam rerum mutare et vertere motus
Illud in his rebus non est mirabile, quare
Omnia cum rerum primordia sint in motu
Summa tamen summa videatur stare quiete, 310
Praeter quam siquid proprio dat corpore motus
Omnis enim longe nostris ab sensibus infra
Primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
Cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
Praesertim cum, quae possimus cernere, celent 315
Saepe tamen motus spatio diducta locorum
Nam saepe in colli tondentes pabula laeta
Lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
Invitant herbae gemmantes rore recenti
Et satiati agni ludunt blandeque coruscant; 320
Omnia quae nobis longe confusa videntur
Et velut in viridi candor consistere colli
Praeterea magnae legiones cum loca cursu
Camporum complent belli simulacra cientes
Fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum 325
Aere renidescit tellus supterque virum vi
Excitur pedibus sonitus clamoreque montes
Icti reiectant voces ad sidera mundi
Et circum volitant equites mediosque repente
Tramittunt valido quatientes impete campos; 330
Et tamen est quidam locus altis montibus
Stare videntur et in campis consistere fulgor
Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
Qualia sint et quam longe distantia formis
Percipe, multigenis quam sint variata figuris; 335
Non quo multa parum simili sint praedita forma
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant
Nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta
Ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla
Debent ni mirum non omnibus omnia prorsum 340
Esse pari filo similique adfecta figura
Praeterea genus humanum mutaeque natantes
Squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
Et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
Concelebrant circum ripas fontisque lacusque, 345
Et quae pervolgant nemora avia pervolitantes
Quorum unum quidvis generatim sumere perge;
Invenies tamen inter se differre figuris
Nec ratione alia proles cognoscere matrem
Nec mater posset prolem; quod posse videmus 350
Nec minus atque homines inter se nota cluere
Nam saepe ante deum vitulus delubra decora
Turicremas propter mactatus concidit aras
Sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
At mater viridis saltus orbata peragrans 355
Novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis
Omnia convisens oculis loca, si queat usquam
Conspicere amissum fetum, completque querellis
Frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
Ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, 360
Nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
Oblectare animum subitamque avertere curam
Nec vitulorum aliae species per pabula laeta
Derivare queunt animum curaque levare; 365
Usque adeo quiddam proprium notumque requirit
Praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
Cornigeras norunt matres agnique petulci
Balantum pecudes; ita, quod natura resposcit
Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. 370
Postremo quodvis frumentum non tamen omne
Quidque suo genere inter se simile esse videbis
Quin intercurrat quaedam distantia formis
Concharumque genus parili ratione videmus
Pingere telluris gremium, qua mollibus undis 375
Litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam
Quare etiam atque etiam simili ratione necessest
Natura quoniam constant neque facta manu sunt
Unius ad certam formam primordia rerum
Dissimili inter se quaedam volitare figura. 380
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
Quare fulmineus multo penetralior ignis
Quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
Dicere enim possis caelestem fulminis ignem
Subtilem magis e parvis constare figuris 385
Atque ideo transire foramina quae nequit ignis
Noster hic e lignis ortus taedaque creatus
Praeterea lumen per cornum transit, at imber
Respuitur. quare, nisi luminis illa minora
Corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum? 390
Et quamvis subito per colum vina videmus
Perfluere, at contra tardum cunctatur olivom
Aut quia ni mirum maioribus est elementis
Aut magis hamatis inter se perque plicatis
Atque ideo fit uti non tam diducta repente 395
Inter se possint primordia singula quaeque
Singula per cuiusque foramina permanare
Huc accedit uti mellis lactisque liquores
Iucundo sensu linguae tractentur in ore;
At contra taetra absinthi natura ferique 400
Centauri foedo pertorquent ora sapore;
Ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
Esse ea quae sensus iucunde tangere possunt
At contra quae amara atque aspera cumque videntur
Haec magis hamatis inter se nexa teneri 405
Proptereaque solere vias rescindere nostris
Sensibus introituque suo perrumpere corpus
Omnia postremo bona sensibus et mala tactu
Dissimili inter se pugnant perfecta figura;
Ne tu forte putes serrae stridentis acerbum 410
Horrorem constare elementis levibus aeque
Ac musaea mele, per chordas organici quae
Mobilibus digitis expergefacta figurant;
Neu simili penetrare putes primordia forma
In nares hominum, cum taetra cadavera torrent, 415
Et cum scena croco Cilici perfusa recens est
Araque Panchaeos exhalat propter odores;
Neve bonos rerum simili constare colores
Semine constituas, oculos qui pascere possunt
Et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt 420
Aut foeda specie foedi turpesque videntur
Omnis enim, sensus quae mulcet cumque
Haut sine principiali aliquo levore creatast;
At contra quae cumque molesta atque aspera constat
Non aliquo sine materiae squalore repertast. 425
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
Esse neque omnino flexis mucronibus unca
Sed magis angellis paulum prostantibus
Titillare magis sensus quam laedere possint
Fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. 430
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
Dissimili dentata modo conpungere sensus
Corporis, indicio nobis est tactus uterque
Tactus enim, tactus, pro divum numina sancta
Corporis est sensus, vel cum res extera sese 435
Insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
Aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res
Aut ex offensu cum turbant corpore in ipso
Semina confundunt inter se concita sensum;
Ut si forte manu quamvis iam corporis ipse 440
Tute tibi partem ferias atque experiare
Qua propter longe formas distare necessest
Principiis, varios quae possint edere sensus
Denique quae nobis durata ac spissa videntur
Haec magis hamatis inter sese esse necessest 445
Et quasi ramosis alte compacta teneri
In quo iam genere in primis adamantina saxa
Prima acie constant ictus contemnere sueta
Et validi silices ac duri robora ferri
Aeraque quae claustris restantia vociferantur. 450
Illa quidem debent e levibus atque rutundis
Esse magis, fluvido quae corpore liquida constant
Namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
Et perculsus item proclive volubilis exstat. 455
Omnia postremo quae puncto tempore cernis
Diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest
Si minus omnia sunt e levibus atque rotundis
At non esse tamen perplexis indupedita
Pungere uti possint corpus penetrareque saxa, 460
Nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
Sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
Non e perplexis, sed acutis esse elementis
Sed quod amara vides eadem quae fluvida constant
Sudor uti maris est, minime mirabile debet 465
465a
Nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
Est, sed levibus admixta doloris
Corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
Scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent
Provolvi simul ut possint et laedere sensus. 470
Et quo mixta putes magis aspera levibus esse
Principiis, unde est Neptuni corpus acerbum
Est ratio secernendi seorsumque videndi
Umor dulcis ubi per terras crebrius idem
Percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; 475
Linquit enim supera taetri primordia viri
Aspera quo magis in terris haerescere possint
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
Finita variare figurarum ratione. 480
Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
Esse infinito debebunt corporis auctu
Namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
Corporis inter se multum variare figurae
Non possunt. fac enim minimis e partibus esse 485
Corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
Nempe ubi eas partis unius corporis omnis
Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis
Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
Formai speciem totius corporis eius, 490
Quod super est, si forte voles variare figuras
Addendum partis alias erit. inde sequetur
Adsimili ratione alias ut postulet ordo
Si tu forte voles etiam variare figuras
Ergo formarum novitatem corporis augmen 495
Subsequitur. quare non est ut credere possis
Esse infinitis distantia semina formis
Ne quaedam cogas inmani maximitate
Esse, supra quod iam docui non posse probari
Iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens 500
Purpura Thessalico concharum tacta colore
Aurea pavonum ridenti imbuta lepore
Saecla novo rerum superata colore iacerent
Et contemptus odor smyrnae mellisque sapores
Et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis 505
Carmina consimili ratione oppressa silerent;
Namque aliis aliud praestantius exoreretur
Cedere item retro possent in deteriores
Omnia sic partis, ut diximus in melioris;
Namque aliis aliud retro quoque taetrius esset 510
Naribus auribus atque oculis orisque sapori
Quae quoniam non sunt, rebus reddita certa
Finis utrimque tenet summam, fateare necessest
Materiem quoque finitis differe figuris
Denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas 515
Finitumst retroque pari ratione remensumst
Omnis enim calor ac frigus mediique tepores
Interutrasque iacent explentes ordine summam
Ergo finita distant ratione creata
Ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, 520
Hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
Inter se simili quae sunt perfecta figura
Infinita cluere. etenim distantia cum sit 525
Formarum finita, necesse est quae similes sint
Esse infinitas aut summam materiai
Finitam constare, id quod non esse probavi
528a
Versibus ostendam corpuscula materiai
Ex infinito summam rerum usque tenere
Undique protelo plagarum continuato
Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
Fecundamque magis naturam cernis in illis
At regione locoque alio terrisque remotis
Multa licet genere esse in eo numerumque repleri; 535
Sicut quadripedum cum primis esse videmus
In genere anguimanus elephantos, India quorum
Milibus e multis vallo munitur eburno
Ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
Vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. 540
Sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
Unica res quaedem nativo corpore sola
Cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
Infinita tamen nisi erit vis materiai
Unde ea progigni possit concepta, creari 545
Non poterit neque, quod super est, procrescere alique
Quippe etenim sumant alii finita per omne
Corpora iactari unius genitalia rei
Unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
Materiae tanto in pelago turbaque aliena? 550
Non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
Sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
Disiactare solet magnum mare transtra cavernas
Antemnas prorem malos tonsasque natantis
Per terrarum omnis oras fluitantia aplustra 555
Ut videantur et indicium mortalibus edant
Infidi maris insidias virisque dolumque
Ut vitare velint, neve ullo tempore credant
Subdola cum ridet placidi pellacia ponti
Sic tibi si finita semel primordia quaedam 560
Constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
Disiectare aestus diversi materiai
Numquam in concilium ut possint compulsa coire
Nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, 565
Et res progigni et genitas procrescere posse
Esse igitur genere in quovis primordia rerum
Infinita palam est, unde omnia suppeditantur
Nec superare queunt motus itaque exitiales
Perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, 570
Nec porro rerum genitales auctificique
Motus perpetuo possunt servare creata
Sic aequo geritur certamine principiorum
Ex infinito contractum tempore bellum
Nunc hic nunc illic superant vitalia rerum 575
Et superantur item. miscetur funere vagor
Quem pueri tollunt visentis luminis oras;
Nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast
Quae non audierit mixtos vagitibus aegris
Ploratus, mortis comites et funeris atri. 580
Illud in his obsignatum quoque rebus habere
Convenit et memori mandatum mente tenere
Nil esse, in promptu quorum natura videtur
Quod genere ex uno consistat principiorum
Nec quicquam quod non permixto semine constet. 585
Et quod cumque magis vis multas possidet in se
Atque potestates, ita plurima principiorum
In sese genera ac varias docet esse figuras
Principio tellus habet in se corpora prima
Unde mare inmensum volventes frigora fontes 590
Adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
Nam multis succensa locis ardent sola terrae
Ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae
Tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
Gentibus humanis habet unde extollere possit, 595
Unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
Montivago generi possit praebere ferarum
Quare magna deum mater materque ferarum
Et nostri genetrix haec dicta est corporis una
Hanc veteres Graium docti cecinere poetae 600
Sedibus in curru biiugos agitare leones
Aeris in spatio magnam pendere docentes
Tellurem neque posse in terra sistere terram
Adiunxere feras, quia quamvis effera proles
Officiis debet molliri victa parentum. 605
Muralique caput summum cinxere corona
Eximiis munita locis quia sustinet urbes
Quo nunc insigni per magnas praedita terras
Horrifice fertur divinae matris imago
Hanc variae gentes antiquo more sacrorum 610
Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
Per terrarum orbes fruges coepisse creari
Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
Matris et ingrati genitoribus inventi sint, 615
Significare volunt indignos esse putandos
Vivam progeniem qui in oras luminis edant
Tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
Concava, raucisonoque minantur cornua cantu
Et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, 620
Telaque praeportant, violenti signa furoris
Ingratos animos atque impia pectora volgi
Conterrere metu quae possint numine divae
Ergo cum primum magnas invecta per urbis
Munificat tacita mortalis muta salute, 625
Aere atque argento sternunt iter omne viarum
Largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
Floribus umbrantes matrem comitumque catervam
Hic armata manus, Curetas nomine Grai
Quos memorant, Phrygias inter si forte catervas 630
Ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
Terrificas capitum quatientes numine cristas
Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur
Cum pueri circum puerum pernice chorea 635
[Armat et in numerum pernice chorea]
Armati in numerum pulsarent aeribus aera
Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
Aeternumque daret matri sub pectore volnus
Propterea magnam armati matrem comitantur, 640
Aut quia significant divam praedicere ut armis
Ac virtute velint patriam defendere terram
Praesidioque parent decorique parentibus esse
Quae bene et eximie quamvis disposta ferantur
Longe sunt tamen a vera ratione repulsa. 645
Omnis enim per se divom natura necessest
Inmortali aevo summa cum pace fruatur
Semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
Nam privata dolore omni, privata periclis
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, 650
Nec bene promeritis capitur neque tangitur ira
Terra quidem vero caret omni tempore sensu
Et quia multarum potitur primordia rerum
Multa modis multis effert in lumina solis
Hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare 655
Constituet fruges et Bacchi nomine abuti
Mavolt quam laticis proprium proferre vocamen
Concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
Esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
Religione animum turpi contingere parcat. 680
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo 660
Lanigerae pecudes et equorum duellica proles
Buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
Ex unoque sitim sedantes flumine aquai
Dissimili vivont specie retinentque parentum
Naturam et mores generatim quaeque imitantur. 665
Tanta est in quovis genere herbae materiai
Dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque
Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
Ossa cruor venae calor umor viscera nervi
Constituunt, quae sunt porro distantia longe, 670
Dissimili perfecta figura principiorum
Tum porro quae cumque igni flammata cremantur
Si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt
Unde ignem iacere et lumen submittere possint
Scintillasque agere ac late differre favillam. 675
Cetera consimili mentis ratione peragrans
Invenies igitur multarum semina rerum
Corpore celare et varias cohibere figuras
Denique multa vides, quibus et color et sapor una
Reddita sunt cum odore in primis pleraque poma. 681
Haec igitur variis debent constare figuris;
Nidor enim penetrat qua fucus non it in artus
Fucus item sorsum, sapor insinuatur
Sensibus; ut noscas primis differre figuris. 685
Dissimiles igitur formae glomeramen in unum
Conveniunt et res permixto semine constant
Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
Multa elementa vides multis communia verbis
Cum tamen inter se versus ac verba necesse est 690
Confiteare alia ex aliis constare elementis;
Non quo multa parum communis littera currat
Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant
Sic aliis in rebus item communia multa 695
Multarum rerum cum sint, primordia rerum
Dissimili tamen inter se consistere summa
Possunt; ut merito ex aliis constare feratur
Humanum genus et fruges arbustaque laeta
Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est 700
Omnia; nam volgo fieri portenta videres
Semiferas hominum species existere et altos
Inter dum ramos egigni corpore vivo
Multaque conecti terrestria membra marinis
Tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras 705
Pascere naturam per terras omniparentis
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
Seminibus certis certa genetrice creata
Conservare genus crescentia posse videmus
Scilicet id certa fieri ratione necessust. 710
Nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
Corpora discedunt conexaque convenientis
Efficiunt motus; at contra aliena videmus
Reicere in terras naturam, multaque caecis
Corporibus fugiunt e corpore percita plagis, 715
Quae neque conecti quoquam potuere neque intus
Vitalis motus consentire atque imitari
Sed ne forte putes animalia sola teneri
Legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
Nam vel uti tota natura dissimiles sunt 720
Inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
Dissimili constare figura principiorum;
Non quo multa parum simili sint praedita forma
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant
Semina cum porro distent, differre necessust 725
Intervalla vias conexus pondera plagas
Concursus motus; quae non animalia solum
Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
Secernunt caelumque a terris omne retentant
Nunc age dicta meo dulci quaesita labore 730
Percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
Principiis esse, ante oculos quae candida cernis
Aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
Nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem
Propterea gerere hunc credas, quod materiai 735
Corpora consimili sint eius tincta colore;
Nullus enim color est omnino materiai
Corporibus, neque par rebus neque denique dispar
In quae corpora si nullus tibi forte videtur
Posse animi iniectus fieri, procul avius erras. 740
Nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
Dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
Ex ineunte aevo nullo coniuncta colore
Scire licet nostrae quoque menti corpora posse
Vorti in notitiam nullo circum lita fuco. 745
Denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore
Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo
Omnis enim color omnino mutatur in omnis;
Quod facere haud ullo debent primordia pacto; 750
Immutabile enim quiddam superare necessest
Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
Nam quod cumque suis mutatum finibus exit
Continuo hoc mors est illius quod fuit ante
Proinde colore cave contingas semina rerum, 755
Ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes
Praeterea si nulla coloris principiis est
Reddita natura et variis sunt praedita formis
E quibus omnigenus gignunt variantque colores
Propterea magni quod refert, semina quaeque 760
Cum quibus et quali positura contineantur
Et quos inter se dent motus accipiantque
Perfacile extemplo rationem reddere possis
Cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore
Marmoreo fieri possint candore repente, 765
Ut mare, cum magni commorunt aequora venti
Vertitur in canos candenti marmore fluctus;
Dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus
Materies ubi permixta est illius et ordo
Principiis mutatus et addita demptaque quaedam, 770
Continuo id fieri ut candens videatur et album
Quod si caeruleis constarent aequora ponti
Seminibus, nullo possent albescere pacto;
Nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint
Numquam in marmoreum possunt migrare colorem. 775
Sin alio atque alio sunt semina tincta colore
Quae maris efficiunt unum purumque nitorem
Ut saepe ex aliis formis variisque figuris
Efficitur quiddam quadratum unaque figura
Conveniebat, ut in quadrato cernimus esse 780
Dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
Aut alio in quovis uno puroque nitore
Dissimiles longe inter se variosque colores
Praeterea nihil officiunt obstantque figurae
Dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra; 785
At varii rerum inpediunt prohibentque colores
Quo minus esse uno possit res tota nitore
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
Principiis rerum non numquam causa colores
Occidit, ex albis quoniam non alba creantur, 790
Nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex
Quippe etenim multo proclivius exorientur
Candida de nullo quam nigro nata colore
Aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet
Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores 795
Esse neque in lucem existunt primordia rerum
Scire licet quam sint nullo velata colore;
Qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
Lumine quin ipso mutatur propterea quod
Recta aut obliqua percussus luce refulget; 800
Pluma columbarum quo pacto in sole videtur
Quae sita cervices circum collumque coronat;
Namque alias fit uti claro sit rubra pyropo
Inter dum quodam sensu fit uti videatur
Inter caeruleum viridis miscere zmaragdos. 805
Caudaque pavonis, larga cum luce repleta est
Consimili mutat ratione obversa colores;
Qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu
Scire licet, sine eo fieri non posse putandum est
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se 810
Pupula, cum sentire colorem dicitur album
Atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit
Nec refert ea quae tangas quo forte colore
Praedita sint, verum quali magis apta figura
Scire licet nihil principiis opus esse colore, 815
Sed variis formis variantes edere tactus
Praeterea quoniam non certis certa figuris
Est natura coloris et omnia principiorum
Formamenta queunt in quovis esse nitore
Cur ea quae constant ex illis non pariter sunt 820
Omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
Conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
Ex albis album pinnis iactare colorem
Et nigros fieri nigro de semine cycnos
Aut alio quovis uno varioque colore. 825
Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
Distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
Evanescere paulatim stinguique colorem;
Ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
Purpura poeniceusque color clarissimus multo, 830
Filatim cum distractum est, disperditur omnis;
Noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
Particulas, quam discedant ad semina rerum
Postremo quoniam non omnia corpora vocem
Mittere concedis neque odorem, propterea fit 835
Ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
Sic oculis quoniam non omnia cernere quimus
Scire licet quaedam tam constare orba colore
Quam sine odore ullo quaedam sonituque remota
Nec minus haec animum cognoscere posse sagacem 840
Quam quae sunt aliis rebus privata notare
Sed ne forte putes solo spoliata colore
Corpora prima manere, etiam secreta teporis
Sunt ac frigoris omnino calidique vaporis
Et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, 845
Nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem
Sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
Et nardi florem, nectar qui naribus halat
Cum facere instituas, cum primis quaerere par est
Quod licet ac possis reperire, inolentis olivi 850
Naturam, nullam quae mittat naribus auram
Quam minime ut possit mixtos in corpore odores
Concoctosque suo contractans perdere viro
Propter eandem debent primordia rerum
Non adhibere suum gignundis rebus odorem 855
Nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt
Nec simili ratione saporem denique quemquam
Nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem
Cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent
Molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, 860
Omnia sint a principiis seiuncta necessest
Inmortalia si volumus subiungere rebus
Fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
Ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes
Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest 865
Ex insensilibus tamen omnia confiteare
Principiis constare. neque id manufesta refutant
Nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt
Sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni. 870
Quippe videre licet vivos existere vermes
Stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
Intempestivis ex imbribus umida tellus
Praeterea cunctas itidem res vertere sese
Vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta 875
In pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
Naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
Augescunt vires et corpora pennipotentum
Ergo omnes natura cibos in corpora viva
Vertit et hinc sensus animantum procreat omnes, 880
Non alia longe ratione atque arida ligna
Explicat in flammas et ignis omnia versat
Iamne vides igitur magni primordia rerum
Referre in quali sint ordine quaeque locata
Et commixta quibus dent motus accipiantque? 885
Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum
Quod movet et varios sensus expromere cogit
Ex insensilibus ne credas sensile gigni?
Ni mirum lapides et ligna et terra quod una
Mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum. 890
Illud in his igitur rebus meminisse decebit
Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
Sensilia, extemplo me gigni dicere sensus
Sed magni referre ea primum quantula constent
Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, 895
Motibus ordinibus posituris denique quae sint
Quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
Et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres
Vermiculos pariunt, quia corpora materiai
Antiquis ex ordinibus permota nova re 900
Conciliantur ita ut debent animalia gigni
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
Constituunt, porro ex aliis sentire sueti
903a
Mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
Visceribus nervis venis, quae cumque videmus
Mollia mortali consistere corpore creta
Sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
Nempe tamen debent aut sensum partis habere
Aut similis totis animalibus esse putari
At nequeant per se partes sentire necesse est: 910
Namque animus sensus membrorum respuit omnis
Nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
Corporis omnino sensum pars sola tenere
Linquitur ut totis animantibus adsimulentur
Vitali ut possint consentire undique sensu. 915
Qui poterunt igitur rerum primordia dici
Et leti vitare vias, animalia cum sint
Atque animalia mortalibus una eademque?
Quod tamen ut possint, at coetu concilioque
Nil facient praeter volgum turbamque animantum, 920
Scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
Inter sese ullam rem gignere conveniundo
Sic itidem quae sentimus sentire necessest
Quod si forte suum dimittunt corpore sensum
Atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod 925
Detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante
Quatinus in pullos animalis vertier ova
Cernimus alituum vermisque effervere terra
Intempestivos quam putor cepit ob imbris
Scire licet gigni posse ex non sensibus sensus. 930
Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
Posse ex non sensu sensus mutabilitate
Aut aliquo tamquam partu quod proditur extra
Huic satis illud erit planum facere atque probare
Non fieri partum nisi concilio ante coacto, 935
Nec quicquam commutari sine conciliatu
Principio nequeunt ullius corporis esse
Sensus ante ipsam genitam naturam animantis
Ni mirum quia materies disiecta tenetur
Aere fluminibus terris terraque creatis, 940
Nec congressa modo vitalis convenientes
Contulit inter se motus, quibus omnituentes
Accensi sensus animantem quamque tuentur
Praeterea quamvis animantem grandior ictus
Quam patitur natura, repente adfligit et omnis 945
Corporis atque animi pergit confundere sensus
Dissoluuntur enim positurae principiorum
Et penitus motus vitales inpediuntur
Donec materies omnis concussa per artus
Vitalis animae nodos a corpore solvit 950
Dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
Nam quid praeterea facere ictum posse reamur
Oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
Fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
Reliqui motus vitalis vincere saepe, 955
Vincere et ingentis plagae sedare tumultus
Inque suos quicquid rursus revocare meatus
Et quasi iam leti dominantem in corpore motum
Discutere ac paene amissos accendere sensus;
Nam qua re potius leti iam limine ab ipso 960
Ad vitam possint conlecta mente reverti
Quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
Corpora vi quadam per viscera viva per artus
Sollicitata suis trepidant in sedibus intus, 965
Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas
Scire licet nullo primordia posse dolore
Temptari nullamque voluptatem capere ex se;
Quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
Corporibus, quorum motus novitate laborent 970
Aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae
Haut igitur debent esse ullo praedita sensu
Denique uti possint sentire animalia quaeque
Principiis si iam est sensus tribuendus eorum
Quid, genus humanum propritim de quibus auctumst? 975
Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
Et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
Multaque de rerum mixtura dicere callent
Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
Quando quidem totis mortalibus adsimulata 980
Ipsa quoque ex aliis debent constare elementis
Inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
Quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit
Quod si delira haec furiosaque cernimus esse 985
Et ridere potest non ex ridentibus auctus
Et sapere et doctis rationem reddere dictis
Non ex seminibus sapientibus atque disertis
Qui minus esse queant ea quae sentire videmus
Seminibus permixta carentibus undique sensu? 990
Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
Omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
Umoris guttas mater cum terra recepit
Feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
Et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, 995
Pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
Et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
Qua propter merito maternum nomen adepta est
Cedit item retro, de terra quod fuit ante
In terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000
Id rursum caeli rellatum templa receptant
Nec sic interemit mors res ut materiai
Corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
Inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
Res ut convertant formas mutentque colores 1005
Et capiant sensus et puncto tempore reddant;
Ut noscas referre earum primordia rerum
Cum quibus et quali positura contineantur
Et quos inter se dent motus accipiantque
Neve putes aeterna penes residere potesse 1010
Corpora prima quod in summis fluitare videmus
Rebus et interdum nasci subitoque perire
Quin etiam refert nostris in versibus ipsis
Cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
Namque eadem caelum mare terras flumina solem 1015
Significant, eadem fruges arbusta animantis;
Si non omnia sunt, at multo maxima pars est
Consimilis; verum positura discrepitant res
Sic ipsis in rebus item iam materiai
[Intervalla vias conexus pondera plagas] 1020
Concursus motus ordo positura figurae
Cum permutantur, mutari res quoque debent
Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem
Nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
Accedere et nova se species ostendere rerum. 1025
Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
Difficilis magis ad credendum constet, itemque
Nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam
Quod non paulatim minuant mirarier omnes
Principio caeli clarum purumque colorem 1030
Quaeque in se cohibet, palantia sidera passim
Lunamque et solis praeclara luce nitorem;
Omnia quae nunc si primum mortalibus essent
Ex improviso si sint obiecta repente
Quid magis his rebus poterat mirabile dici, 1035
Aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
Nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset
Quam tibi iam nemo fessus satiate videndi
Suspicere in caeli dignatur lucida templa
Desine qua propter novitate exterritus ipsa 1040
Expuere ex animo rationem, sed magis acri
Iudicio perpende, et si tibi vera videntur
Dede manus, aut, si falsum est, accingere contra
Quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
Infinita foris haec extra moenia mundi, 1045
Quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
Atque animi iactus liber quo pervolet ipse
Principio nobis in cunctas undique partis
Et latere ex utroque supterque per omne
Nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se 1050
Vociferatur, et elucet natura profundi
Nullo iam pacto veri simile esse putandumst
Undique cum vorsum spatium vacet infinitum
Seminaque innumero numero summaque profunda
Multimodis volitent aeterno percita motu, 1055
Hunc unum terrarum orbem caelumque creatum
Nil agere illa foris tot corpora materiai;
Cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
Sponte sua forte offensando semina rerum
Multimodis temere in cassum frustraque coacta 1060
Tandem coluerunt ea quae coniecta repente
Magnarum rerum fierent exordia semper
Terrai maris et caeli generisque animantum
Quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
Esse alios alibi congressus materiai, 1065
Qualis hic est, avido complexu quem tenet aether
Praeterea cum materies est multa parata
Cum locus est praesto nec res nec causa moratur
Ulla, geri debent ni mirum et confieri res
Nunc et seminibus si tanta est copia, quantam 1070
Enumerare aetas animantum non queat omnis
Quis eadem natura manet, quae semina rerum
Conicere in loca quaeque queat simili ratione
Atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
Esse alios aliis terrarum in partibus orbis 1075
Et varias hominum gentis et saecla ferarum
Huc accedit ut in summa res nulla sit una
Unica quae gignatur et unica solaque crescat
Quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
Sint genere. in primis animalibus indice mente 1080
Invenies sic montivagum genus esse ferarum
Sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
Squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum
Qua propter caelum simili ratione fatendumst
Terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt, 1085
Non esse unica, sed numero magis innumerali;
Quando quidem vitae depactus terminus alte
Tam manet haec et tam nativo corpore constant
Quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans
Quae bene cognita si teneas, natura videtur 1090
Libera continuo, dominis privata superbis
Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers
Nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
Quae placidum degunt aevom vitamque serenam
Quis regere immensi summam, quis habere profundi 1095
Indu manu validas potis est moderanter habenas
Quis pariter caelos omnis convertere et omnis
Ignibus aetheriis terras suffire feracis
Omnibus inve locis esse omni tempore praesto
Nubibus ut tenebras faciat caelique serena 1100
Concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
Saepe suas disturbet et in deserta recedens
Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
Praeterit exanimatque indignos inque merentes?
Multaque post mundi tempus genitale diemque 1105
Primigenum maris et terrae solisque coortum
Addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
Semina, quae magnum iaculando contulit omne
Unde mare et terrae possent augescere et unde
Appareret spatium caeli domus altaque tecta 1110
Tolleret a terris procul et consurgeret aer
Nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
Corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt
Umor ad umorem, terreno corpore terra
Crescit et ignem ignes procudunt aetheraque , 1115
Donique ad extremum crescendi perfica finem
Omnia perduxit rerum natura creatrix;
Ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
Vitalis venas quam quod fluit atque recedit
Omnibus hic aetas debet consistere rebus, 1120
Hic natura suis refrenat viribus auctum
Nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
Paulatimque gradus aetatis scandere adultae
Plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt
Dum facile in venas cibus omnis inditur et dum 1125
Non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
Et plus dispendi faciant quam vescitur aetas
Nam certe fluere atque recedere corpora rebus
Multa manus dandum est; sed plura accedere debent
Donec alescendi summum tetigere cacumen. 1130
Inde minutatim vires et robur adultum
Frangit et in partem peiorem liquitur aetas
Quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto
Et quo latior est, in cunctas undique partis
Plura modo dispargit et a se corpora mittit, 1135
Nec facile in venas cibus omnis diditur ei
Nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus
Unde queat tantum suboriri ac subpeditare
Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
Sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, 1140
Quando quidem grandi cibus aevo denique defit
Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
Corpora conficere et plagis infesta domare
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
Expugnata dabunt labem putrisque ruinas; 1145
Omnia debet enim cibus integrare novando
Et fulcire cibus, omnia sustentare
Ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
Quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat
Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus 1150
Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
Saecla deditque ferarum ingentia corpora partu
Haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
Aurea de caelo demisit funis in arva
Nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, 1155
Sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se
Praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit
Ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
Quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, 1160
Conterimusque boves et viris agricolarum
Conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
Usque adeo parcunt fetus augentque laborem
Iamque caput quassans grandis suspirat arator
Crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, 1165
Et cum tempora temporibus praesentia confert
Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis
Tristis item vetulae vitis sator atque
Temporis incusat momen saeclumque fatigat
Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum 1170
Perfacile angustis tolerarit finibus aevom
Cum minor esset agri multo modus ante viritim;
Nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
Ad capulum spatio aetatis defessa vetusto

( Lucretius )
www.ChordsAZ.com

TAGS :